TRAUCHBURGUM

TRAUCHBURGUM
TRAUCHBURGUM
castrum Germaniae, in Suevia, sub proprio Comite, ex Familia Dapiferorum seu Truchsessiorum. In Iohannis enim, qui decessit A. C. 1403. filiis tribus, lineae totidem coepêre: prima in Eberhardo, Sonnenbergensium; altera in Georgio, Wolfecciorum; et tertia in Iacobo, Scheerensium Comitum: quae ultima in duos iterum ramos abiit, quorum priorem Comites Trauchburgenses in Scheer constituunt, alterum Comites de Friedberg et Trauchburg. Et quidem rami htius progenitores sic habent: Iacobus Truchsessius Du. de Waldpurg in Scheer, ex Ursula (filia Wilhelmi Marchion. Hochberg. et Roetel defunctâ A. C. 1467.) genuit Iohannam, ex Maria Comite Oetingensi, patrem Wilhelmi: quô, et Sibyllâ agnatâ Comite Sonnebergiâ, natus Wilhelmus, iunxit sibi Ioannam Comitem Furstenbergiam, atque ex illa suscepit Christophorum, Annae Comit. itidem Furstenbergiae maritum: quibus genitus Wilhelmus Henricus Comes de Friedberg et Scheer, duxit Iulianam Comitem Sultzensem, atque ex ea suscepit Ottonem (natum 1615. cui nupsit Maria Sidonia Schlickia) Truchsessium Dn. de Waldpurg, Comitem de Trauchburg et Friedberg etc. cum Fratribus. In eadem Familia floruit praeteritô saeculô Gebhardus Archiepiscopus ac Elector Coloniensis, de quo suô locô. Vide Phil. Iac. Spenerum, Theatrô Nobil. Europ. Tom. II. in Ind. ubi de Truchsessis, Tom. III. et Arte Herald. Tom. II.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”